Imago superna : secundum priscas fabulas Selestadiensis civitatis (in Alsacia), haec est costa "Sletto" gigantis oppidique incolarum proavi. Servatur in vestibulo "Bibliothecae humanistae". "Revera" hoc est os alicuius animantis prehistorici. Similior autem fabula narrabatur Altis Ripis in Catalano vico (vulgo Rivesaltes), ubi incolae costam ballaenae in ecclesia expositam commenticie interpreta-bantur.

Ci-dessus : d'après les vieilles légendes de la ville de Sélestat (en Alsace), cet os serait la côte du géant Sletto, l'ancêtre des habitants de la ville. L'objet est conservé dans l'entrée de la Bibliothèque humaniste. Il s'agit "en vérité" de l'os d'un animal préhistorique. On racontait une légende assez semblable dans le village catalan de Rivesaltes (66), où les habitants donnaient un sens imaginaire à la côte d'une baleine exposée dans l'église.

COMMENTARIA MISCELLANEA

(Olivarii Rimbault litterae aut scripta Latina nec conversa in linguam Francogallicam)

Lettres ou textes en latin d'Olivier Rimbault non traduits

                                                                 ***


= > Epistola responsoria de litteris Ramistis sive de modo quo Francogalli linguam Latinam scribere solent (in Grege Latine Loquentium [= GLL] publicata, 20.08.2009)

(Réponse sur les caractères latins de Ramus autrement dit sur la manière dont les Français ont coutume d'orthographier le latin, publiée dans le GLL le 20.08.2009)


= > Litterae hortationis in quamdam amicam quae tertia vice ad concursum adgregationis litterarum adgrediebatur (in foro interretiali Institutionis per cursum publicum c.n. CNED editae, 07.06.2010)

(Lettre d'encouragement à une amie s'attaquant pour la troisième fois au concours de l'agrégation de lettres modernes, postée sur le forum du CNED le 07.06.2010)


= > MISERA FORMICULA AD IERUSALEM PEREGRINANS (vetus fabula e Provincia, vulgo Provence)

("La pauvre petite fourmi, qui s'en allait faire un pélerinage à Jérusalem" : vieux conte provençal traduit en latin par O. Rimbault)


= > Epistulae in controversiam tunc renovatam de Musulmanis Gregi Latine Loquentium missae (inter 19.09.2010 et 13.10.2010)

(Lettres envoyées sur le forum du GLL entre le 19.09.2010 et le 13.10.2010, en réponse à la controverse sur les Musulmans qui était réapparue alors)


= > Olivarii ad Phaedriam suam epistula de nonnullis monitionibus et solemnium nataliciorum et priscorum Sinensium ad salutem nostram spectantibus (24.12.2012)

(Lettre à Phaedria au sujet de certains enseignements des fêtes de Noël et des anciens Chinois concernant notre santé - et notre salut ?)


***


QUID EST "NOVA LATINITAS"?  

Brian R. Bishop


     Sunt, etiam egregiissimi (1), qui de lingua quadam "Neolatina" vel "Neulatein" (2) quod est "Nova Latina" loquantur. Sed quo modo "neo" vel "neu" vel "nova"?              

     Nam Porta Nova Mediolani constructa est saeculo nono, Pons Novus Lutetiae Parisiorum "Pont Neuf") finibus saeculi decimi sexti aedificatus est; Collegium Novum ("New College") Oxoniae A.D. 1379 conditum est. Etiam Romae antiquae, Nova Via "structa esse dicitur regnante Servio Tullo" (3), et Novae Tabernae est "vocabulum ad eis pervetustum" (4).              

     Plurimae ex linguis, sicut animalia, per saecula mutantur et moriuntur;  sed, sicut nonnulla animalia, talia qualia coelacantha et genus humilis oniscidae, sunt nonnullae linguae, quamquam rarae aves, quae per millenia supersint. Ita lingua latina duobus et dimidio milibus annorum robuste fere sine mutationibus per magnas mutationes temporum et tempererium floruit. Si, ut saepe dicitur, lingua neograeca est ea quam in Graecia hodierna loquuntur, lingua neolatina est ea quam in Roma hodierna loquuntur : lingua italica vocata.

     Si res quaecumque prisca "nova" vocari potest, tum illam rem brevem fluxam mutabilemque esse significat. Num lingua ista tam brevis et fluxa et mutabilis est ut umquam "nova" vocari potest?

     Aut num fortasse venit latinitas velut sapo pulvereus - semper "**NOVUS!!!**"? Dis gratias semper eadem et immutabilis est et notiones tales aduncas diluet.

     Si Novam Linguam Latinam quaerimus, num vero eam volumus quaerere apud sex Novarum Romarum ("New Rome") incolas, quorum urbs princeps vocata est ab alia gravissima Imperii Romani urbe, Novum Eboracum ("New York")?              

     Contemplemus conclusiones quae e verbo ipso "novo" emanent: Latine "res nova" est seditio; "novissimum agmen" et "novissima acies" a tergo non a fronte exercitus inveniuntur; quis "novissima expectabat" (5) supplicio affici exspectabat;  "invocavi nomen tuum, Domine,/ de lacu novissimo" (6), i.e. remotissime. Germanice "Neue Ordnung" impulsiones pessimas habet. Anglice Lexicon Oxoniense verborum anglorum (7) sub verbo "new" traduci potest:  "quod non antea est; nunc factum vel primum creatum; primum inventum vel inductum;  inauditum;  antea inscitum; nunc primum scitum; aliud quam priorem vel pristinum; dissimile illius quod antea est, scitur vel adhibetur". Nulla harum notionum ad linguam Latinam attinet.              

     Praefixum graecum 'neo-', quamquam rare Latine adhibitum, duo verba Latina dat: in homine 'neophyto' futura vidimus; 'neotericus' sensum modernitatis, etiam contra res tralaticias, habet. Quamquam haec verba significationem illius linguae hodiernam fortasse indicant, non per se verbum illud 'Neo-Latinitatem' justificant.              

     Neo-Latina jam nomen satis firme fundatum est.   Per Interrete Societates pro Neolatina Cantabridgiae et in Scandinavia inveni, Latinam inter saecula XVI et XIX tractantes. The Database of Nordic Neo-Latin literature (8) dicit (Anglice), "By 'Neo-Latin' is meant texts written in Latin between the Reformation (c.1530) and 1800" (9).              

     Tamen magna pericula in hodierno usu verbi "Neo Latina" sunt. Sunt permultae linguae artefactae quae hoc nomen resonant:  Neo-latine (E. Cortonne, 1875), Neo-latin (A. Koleszar, 1917), Neu Latein (E. Frandsen, 1902), Neulatein (J.B. Pinth, 1917), Novilatin (Ernst Beerman, 1895 & 1907), Novi Latine (Dr. Ernst, 1910), Novlatin (1890 and 1918), Nov Latin (Daniele Rosa, 1980), Nove Latine (1921), Reform-Latein (Karl Fröhlich, 1902), Latinulus (Vito Martellotta, 1919), Universal-Latein vel Semilatin (Wilfrid Möser, 1902, 1910, 1921), Universallatein (K. Pötzl-Pecelius & A. Schlögelhofer, 1952), Latino sine flexione (Giuseppe Peano, 1904) (10). Sunt quoque Neo (Arturo Alfandari, 1965), Anglo-Lat (Robert Montero, 1966), Simp-Latina, Richardus Dominicus, s. 1984 (11), Lingua Franca Nova (Dr. C. George Boeree, 1995), Latino Moderne (David Theodore Stark, 1996), Romanova (David Crandall, 1999), NewLatin (Vinicio Coletti, 2004). Etiam fuit olim situs insolitus electronicus qui "newlatin" vocatur (a topica.com emissus).              

     Ibi quoque alia illecebra est. Nam homines significationes hodiernas verbis a majoribus traditis (e.g. temptatio/illecebra, relatio/adfinitas) adjicere volent in nostram novam Latinam.              

     Diversas aetates Latina habuit - praeliterariam, antiquam, auream (ciceronianam et augustanam), argenteam, patristicam vel aeneam, mediaevalem vel ferream, renascentem et fortasse illuminatam. Hodie, ut sapienter dicit Terentius Tunberg, "colloquia nostra ad Latinitatis 'aureae' et 'argenteae' (quae vocatur) normas dirigentur.   Nam maxime perspicua est Latinitatis aureae et argenteae syntaxis, ut videbimus omnes, ad omnem sermonem mirum in modum accommodata.   Ad vocabula scilite et voces recentioris et recentissimae Latinitatis propias nonnumquam confugiendum est:   aliquando, etsi multo rarius, vocabula prorsus novanda et fingenda. Hac in re humanistas optimos, qualis erat Erasmus, qualis Marcus Antonius Muretus, quales alii permulti, imitari volumus, qui ut sermonis antiqui structuram et syntaxin conservare studebant, ita novas voces, cum opus fuerat, libenter usurpabant" (12). Hic latet secreta linguae nostrae Latinae: fere per omnia saecula est illa eadem, qua optimi scriptores et locutores utuntur. Si nomen aliud ei, notionem aliam alienis damus.

     "Tempora mutantur, Latina et mutatur in illis". Quid igitur Latinam Novae nostrae Aetatis vocabimus? Sicut verba velut "novus" et "neo", verbum a nobis eligendum a tempore determinabitur. Etiam mea lingua Anglica (fortasse "modern") nescio. Sed nonne jam est apud nos verbum idoneum - in titulo Lexicon Recentis Latinitatis (13)? Si umquam necesse sit, verbis igitur "Latina Recenti" vel "Latina nostrati" utamur.              

     Semper una sola lingua latina erat aut erit.                              


Adnotationes  

(1) E.g. cf. Vidus Angelinus 'Il latino uno e diverso' in Sistematica Mediolani, Jan-Apr. 1994, pp. 44-52 ; 'Sul latino vivo' in Sistematica 105, Mediolani, 2:1997, pp. 93-103.

(2) E.g. Arbeitstelle für Neulatein, Universitatis Saravipontis, cujus moderator diu fuit honoratissimus Dr. P. Carolus Eichenseer, nunc vero D.rix Sigrides Albert.

(3) Sextus Pompejus Festus (floruit 506 A.D.).

(4) Marcus Terentius Varro (obiit a.Ch.n. 26) : De lingua latina 6.7.67 ;  Titus Livius 26.27 : "argentae [tabernae] quae nunc Novae appellantur ardere".

(5)  C. Cornelius Tacitus, Annales, 6.50.

(6) Biblia vulgata, Lamentationes, 3.55.

(7) Complete Oxford English Dictionary, 1979, p. 1918, N:113-114:  "Not exisiting before;  now made, or brought into existence, for the first time;  of a kind now first invented or introduced;  novel;  not previously known;  now known for the first time;  other than the former or old;   different from that previously existing, known or used."

(8) Latine = "Datarum ordinatrum literaturae neolatinae terraru septentrionalium" - cf. http://www.uib.no/neolatin/descr.html

(9) Latine = "Per Neo-Latinam significantur res Latine scriptae inter Reformationem (c.1530) et 1800."

(10) Cf. Harrison (Richard K.), Bibliography of planned languages, 1992-1995 - cf. http://webcom.com/~donh/biblio.html ; 1997 - cf. http://www.rick.harrison.net/langlab/bibliog.html

(11) Dominicus, Richardus, S.P.L., An international language, based on simplified Latin, Dominicus Publishing House, Wisconsin, U.S.A. ; Hermes americanus, v. II, dec. 1984, pp. 112-114.

(12) Tunberg, Terence, "De conventu latine loquentium...", epistulam electronicam ad Gregem Latine Loquentes, 19 Julii 1999.

(13) Carolus Egger (ed.), Lexicon Recentis Latinitatis, Libraria Editoria Vaticana, I-00120, Citt… del Vaticano), ISBN 88-209-2239-8.