Superna imago : Stagnum in summo monte Canigone c.n. L’Estanyol. Hic ut in aliis regionis lacubus diu creditum est daemones inesse atque mortuos et vivos ab illis raptos ut in nigris et profundis aquis Canigonis secluderentur.  

Image ci-dessus : L’étang appelé L’Estanyol au sommet du Canigou. C’est là, comme dans d’autres lacs de la région, que selon une croyance du passé ayant longtemps survécu se trouvaient des démons, avec les morts et les vivants qu’ils avaient emportés pour les enfermer dans les eaux noires et profondes du Canigou.

MIRABILIA et LEGENDA

Anno 2014 Septembri mense librum de fabulis legendariis publicavimus :

Démons et merveilles du Canigou :

historiographie et interprétation du légendaire catalan

[De daemonibus et mirabilibus Canigonis : historia et interpretatio legendarii Catalani]


Licet iam thema bene scrutatum et notum videatur esse, liber noster, quod ad Catalanam et vulgarem traditionem spectat, novi generis est adhucque ineditas indagationes et inventa exponit. Nam significationem fabularum veterumque opinionum de rebus mirabilibus et magicis per varias scientias explicavimus sc. ipsa scientia traditionum quae vulgarium dicuntur (Francogallice "Folklore") sed etiam philologia Latina et Graeca, historia, archeologia, psychologia, comparativa mythologia, ne plura dicam. Hac enim via et ratione demonstratur lucem inesse in plurium disciplinarum quadrivio, ut ita dicam, non solum de ipso scrutationis obiecto sed etiam de scientiis quae ad talia studia amplectandae sint et vicissim per eadem studia ipsae clariores ac illustriores faciantur. Lector sit judex.

Bien que le sujet du livre puisse sembler déjà bien étudié et connu, notre livre est d’un genre tout à fait nouveau concernant le folklore catalan, et il expose des recherches et des découvertes inédites. Car nous expliquons le sens des légendes et des vieilles croyances liées aux choses merveilleuses et à la magie au travers de diverses disciplines, à savoir la science même des traditions populaires (le folklorisme), mais aussi la philologie latine et grecque, l’Histoire, l’archéologie, la psychologie, la mythologie comparée, pour ne citer que ces exemples. Grâce à cette méthode, nous démontrons qu’il y a une lumière au carrefour de plusieurs disciplines, non seulement pour l’objet même de la recherche, mais aussi pour les sciences qui doivent être embrassées dans cette étude et qui en retour en ressortent elles-mêmes éclairées. Que le lecteur en juge.

http://www.amazon.fr/dp/2350739163


Anno 2016 librum alterum de quasi eisdem argumentis laetus edidi apud eandem editoriam domum :

Rêves et légendes d'hier et d'aujourd'hui :

Leçons de folklorisme

[De quibusdam veteribus hodiernisque somniis atque fabulis hominum]

In hoc altero libro eadem methodo usus sum ut facerem commentaria de quibusdam fabulis non solum Cataloniae sed etiam totius Pyrenaei montis atque Francogalliae meridionalis. Ergo nova et curiosa documenta Latina in hoc opere invenientur quae sane ex auctore conversa et explanata sunt, e.g. ex Agobardi Lugdunensis epistula De Grandine et tonitruis (IX° s.) atque ex Hieronymi Cardani De subtilitate libris (XVI° s.). Nam homines aetatis nostrae qui putent creaturas cum intelligentia alibi in universo esse illa ipsa excerpta aliaque praebent ut probetur tales creaturas jamdiu in planetam nostram adeptas esse...

Qui dixit scientiam linguae Latinae hodie rem inutilem atque vanam esse ? Immo doctrina philologica tales opiniones et fabulas dilucidiores et delectabiliores facit ! Lector judicet !

http://www.amazon.fr/dp/B01GUQPAR0


= > Vide in ceteris huius capituli paginis et indices librorum et quosdam e Latinis textibus non sine conversionibus quorum commentaria illos libros partim constituunt.

= > On trouvera dans les autres pages de cette partie du site les index des livres, et quelques-uns des textes latins avec leur traduction. Leur commentaire constitue une partie du contenu de ces livres.

AMBOS LIBROS APUD OMNES LIBRARIOS AUT PER INTERRETIALEM DOMUS EDITORIAE SITUM EMERE LICET

http://www.lespresseslitteraires.com/rimbault-olivier/